- DIONYSIUS
- I.DIONYSIUSCorinth. terram versu descripsit. An. fil. Diogenis?II.DIONYSIUSCorinthior. Praesul sub M. et L. Antoninis, vit doctrinâ et sanctitate clarus, scripsit epistolas quasdam valde laudatas. Hieron. Pinyt. graviter monuit, ne grave servandae castitatis onus fratribus imponeret. Euseb. l. 4. c. 22. A Tatiano enim seducti plurimi tum caelibatum urgebant. Vixit A. C. 166.III.DIONYSIUSCos. cum Florentio, A. U. C. 1182.IV.DIONYSIUSDialecticus e Bithynia. Strab. l. XI.V.DIONYSIUSEp. Mediol. Athanasii condemnationi, ab Arianis circumventus, subscripsit. Cuius paenitentiâ cum eum serio duci videret Euseb. Vercellens. dolo ingenioso, Arianis scriptum hoc extorsit. A. Constantino Imp. in exilium missus, ibi obiit. Ambros. ep. 82. ad Vercel. Athanas. ad Solit. Ruffin. l. 1. c. 20. Sulp. Sever. hist. S. l. 2. Socr. l. 2. c. 29. Sozom. l. 4. c. 8. Baron. A. C. 355. 356.VI.DIONYSIUSHalicarnass. Historic. laudatur a Strab. l. 14. ubi de Halicarnasso Catiae civitate sic scribit: Α῎νδρες δὲ ἐγένοντο ἐξ αὐτῆς, Η῾ρόδοτος ὁ συγγραφεὺς; καὶ Η῾ράκλειτος ὁ ποιητὴς, ὁ Καλλιμάχου ἑταῖρος, καὶ καθ᾿ ημᾶς Διονύσιος ὀ συγγραφεύς. Vixit sub Epiph. et Philomet. Ptolomaeis, Polyb. l. 14.VII.DIONYSIUSHammonis Regis Libyae et Amaltheae fil. Berosus.VIII.DIONYSIUSPatriarcha CP. Peloponneso oriundus, Marci Ephesii discipulus. Ab aemulis accusatus, quod abnegatione Christianismi libertatem redemerit, innocentiam suam egregie probavit. Bzov. A. C. 1489. Malaxus Histor. Patr. l. 2. Turcogr.IX.DIONYSIUSPersica consignavit. Tull. l. 1. de Divin.X.DIONYSIUSPhocens. dux, A. U. C. 251.XI.DIONYSIUSPraesul Alexandrin. post Heraclam, Origenis discipulus, in deserta Libyae relegatus, a Valerio Praeside. Scripsit c. Origen. Novat. Sabell. quem dum oppugnat, Ario favisse visus, accusatur et absolvitur: Sub Galieno, in exilium pulsus, revocatur, Chiliastas convertit, multa passus, etc. Eius operum meminit Hieronym. Cat. c. 69. Praef. l. 18. Comm. in Esai. l. 2. c. Ruffin. et ep. ad Pammachum Eus. l. 6. et 7. Histor. Athan. de Sent. Dion. et in Comm. de Syn. Nic. Decr. Basil. c. 29. L. de Spirit. S. ep. ad Amphil. et ep. 41. Obiit A. C. 265. Alius ab eo, qui in Dion. Areopagitae scripta commentarios edidisse dicitur, Sixt. Senens. l. 4. Bibl. Successorem Maximum prior habuit.XII.DIONYSIUSfil. Glauci, discipulus Chaeremonis, cui successit, Alexandrinus Grammaticus, pervenit ad Traiani tempora, cuius bibliothecae et epistolis praefuit. Suid. Praeceptor Parthenii fuit. Vide Athen. l. 11. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 1. et 3. de Poet. c. 9. p. 72. 73. Vide infra.XIII.DIONYSIUSnatione Pergamen. cognomento Attic. discipulus Apollodori Pergameni, Rhetoris eius, qui Augusto Caesari familiaris adeo fuit, et a quo condita est secta Apollodorea, quae Theodoreae opponitur, auctore Strab. l. 13. ubi et Dionys. hic vocatur σοφοςτὴς ἱκανὸς, συγγραφεὺς, καὶ λογογράφος. Meminit huius Dionysii eriam Suid. Strab. l. 13. Gesner. Voss. de Histo. Gr. l. 2. c. 3. et 12. de Math. c. 59. §. 15. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.